- ABACINATUS seu ABBACINATUS
- ABACINATUS seu ABBACINATUSapud Sanutum l. 3. part. II. c. 1. Qui (Henricus Dandulus Dux Venetorum) a Graecis forte abacinatus quasi visum amisit.Italis similiter Abbacinatus, est oculis privatus et excaecatus, praesertim per ferrum candens, aut pelvim ferream, velaeream (Italis Gallisque Bacinum dictam unde vocis etymon) oculis excaecandis obiectam. Quem excaecandi morem perantiquum esse, constat ex Platone in Gorgia, et ex Laberio apud A. Gell. l. 10. c. 17. ubi de Democrito Philosopho ita legimus:Democritus Abderites, Physicus Philosophus,Clypeum constituit contra exortum Hyperionis,Oculos effoodere ut posset splendore etreo.Ita radils Solis aciem effodit luminis,Malis bene esse ne videret civibus!Plutarch. vero l. περὶ πολυπράγμοσύνης, Democritum obiectu ac repercusiu igniti speculi sibi visum ademisse tradit, ἀπερεισάμενον εἰς ἔσοπ τρα πυραθέντα, καὶ τὸν ἀπ᾿ αὐτῶν ἀνάκλατιν δεξάμενον, Intuentem fixis oculis specula ignita, buicque repercussionem luminis excipientem, etc. Transiit a priscis ad recentiora tempora; Unde apud Langium in Chron. A. C. 1102. Henricus Rex Inglorum, Robertum Ducem Normannice, srarrem silum a Hierosolymis reversum, ergnum suum inquiet antent, bello victum cepisse, et ei lumen, pelvi candente et valde ignescente appositâ, extinxisse legitur: quam ipsam historlam his verbis narrat Will. Thorn. in Chron. lib. 2. c. 8. Institit erga Barones suos, et impetravit ab eis, quod praedictus Robertus deberet exoculari et excaecari cum bacili ardenti: Ubi perperam batili praefert codex editus: nec enim recte batillo emendat Somnerus; idem autem bacile et bacinum, ut docet Car. du Fresne. Sic Henr. Dandulus abacinatus est a Graecis, ur diximus: de quo eodem Ioh. Bapt. Egnatius de Exempl. Virorum Illustr. Venetie Civitat. l. 9. c. 12. Qui Legatus, inquit, ad Manuclem Imp. missus, cuius iussu luminibus plane orbatus est, candente laminâ aereâ eius oculis obiectâ, quam ille intueri continuo cogeretur, etc. Imo hodieque in Oriente frequentissimum esse, Itinerariotum Scriptores docent, praeprimis Petrus de Valle et Ioh. Bapt. Tavernier, uterque in Itinerar. Pers. Eâ autem arte et hodierni et vett. hocin negotio versari consuevere, ut, cum vellent, visu penitus privarent; cum vellent, hebetarent solum, et minuerent, ut sic non penitus homines excaecarentur, sed quasi per tenebras in posterum viderent; quod de Henrico Dandulo praefato observavit du Fresne Notis ad Villbarduinum num. 34. et ex Sanuto l. c. ubi de eo ait, quasi visum amisit, colligere est. Certe et Aegid. Menagius in Originibus Ital. verbum hinc abacinare, non a bacino, ut Commentatores Boccacii et Iac. Pergaminus, fed a bacio, quae vox Florentinis locum opacum sonat, deducit. Cui sententiae roborandae facit quod μυδείατιν Graeci illum appellarunt oculorum morbum quo pupilla effunditur et dilatatur aciesque eius bebesit, uti describitur a Celso l. 6. c. 6. et Hesychio; forte propterea, quia qui per μύδρον, seu ferrum candens, excaecabantur, eorum ita exisccabatur omnis oculorum humor, ut illorum acies hebesceret et visus dilataretur, proindeque, si non esset omnis videndi facultas adempta, diffuso eo spiritu, per quem videtur, omnia minora, quam sint, viderent. Verum, licet certum sit, evenire saepe, ut per μύδρον caecati, lumine non priventur omnino, sed quasi per tenebras videnant, prior tamen vocis abacinare originatio, qua a bacino deducitur, potior videtur, ut ex antedictis pater. Vide quae de hac excaecandi homines ratione fuse habent Anna Comnena Alexiad.l. 15. p. 480. Pachymeres l. 3. c. 10. Ioh. Villaneus l. 2. c. 13. l. 8. c. 36. et, qui maximam horum partem suggessit Car. du Fresne Glossar. de aliis vero excaecandi rationibus, infra in Excaecandi ritu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.